Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. Non vacat quod toties iste sermo repetitur; agnoscitur enim quam utile, quam salutare sit opus quod tam crebra voluit iteratione repetere. Quae figura dicitur epembasis, quoties ad decorem geminandum verba repetuntur. Psallere enim est bonis actionibus laudes Deo canere; quod si bene exhibeatur, etiam cum angelis nobis probatur esse commune, qui Dei praeconia jugiter spirituali exsultatione concelebrant. Sequitur: Psallite Regi nostro, psallite. Regi nostro, id est Christo Domino dixit, non alieno quem decet ista laudatio; quoniam solus est qui merito laudes accipiat, quando ipse et universa creat, et creata jugiter administrat.