Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Quoniam Rex omnis terrae Deus: psallite sapienter. Hoc propter illos dicitur qui sibi per singula loca diversa numina faciebant, Venerem in Papho, Martem in Thracia, Jovem in Creta. Debet en im omnipotens Rex universaliter coli, qui solus creator et liberator esse probatur cunctorum. Adjecit, psallite sapienter; ut non solum cantantes, sed intelligentes psallere debeamus. Nemo enim sapienter quidquam facit, quod non intelligit.