Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus cantici filiis Core secunda sabbati. Expositionem psalmi cantici in praefatione posuimus. Item de filiis Core frequenter dictum est. Nunc videamus quid significet secunda sabbati. Sabbatum synagogam, id est collectionem debemus accipere Judaeorum, quae sabbatum observare videbatur. Secunda vero ejus Ecclesia catholica est; ideoque verba psalmi hujus sacerdotibus tribuuntur ad Christianos populos edocendos, quos et filios crucis haberi posse non dubium est, et secundos esse tempore post synagogam manifesta ratione cognoscimus.