Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.46.13
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Intueamur textum psalmi istius verbis non virtutibus brevem. Nam et numerus ipse grandia nobis sacramenta declarat; quadragesimo quippe sexto anno in mystica interpretatione templum Domini Jerosolymis legimus fuisse perfectum. Anni autem isti a veteribus pro diebus sunt positi, qui sexies perfecto numero multiplicati efficiunt dies ducentos septuaginta sex, quantum in utero virginali Dominus poster ad similitudinem humani generis habitasse monstratur; id est a die octava calendarum Aprilium, usque in diem octavum calendarum Januariarum. Merito ergo totus hic psalmus specialiter de Domino dictus intelligitur, quando et ejus numerus praedicto modo ad sacramentum ipsius conceptionis et nativitatis competenter aptatur.