Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite gradus ejus: ut enarretis in progenie altera. Ne animae fidelium audiendo laetitiam et exsultationem aliqua remissione lentescerent, in Ecclesiae virtute corda, dicunt esse reponenda; id est in charitate, qua virtute nihil potest esse praestantius; sicut Apostolus docet: Manent autem fides, spes, charitas, tria haec major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13) Distribuit autem gradus Ecclesiae, qui officia ejus distincta ordinatione disponit. Sunt enim in illa lectores, sunt subdiaconi, sunt diaconi, sunt presbyteri, sunt episcopi; et quamvis una sit Ecclesia, officia tamen continet honorum varietate distincta. Haec ergo pii sacerdotes commonent debere distribui, ut per eos in generatione altera magnalia Domini debean praedicari. Atteram enim progeniem significat populum Christianum, qui ab Hebraeo, quem primum Dominus elegit, secundus esse dignoscitur.