Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula. Hoc est quod per ordines ecclesiasticos, sicut hodie fit, narrare voluerunt populo fideli. Sententia quidem brevis, sed quae universa concludit: Hic est Deus Deus noster, Christum significat: ostendens eum digito tanquam praesentem. Quae figura dicitur idea, Latine species: quando aliquid futurum velut oculis offerentes, motum animi concitamus. Hic enim, pronomen articulare est, quod tunc ponitur, quando tensa manu aliquis indicatur. Ipse enim hic monstratus est, qui et carnalibus oculis voluit apparere: de quo similiter Baruch propheta dicit: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius absque illo (Baruch III, 36). Sequitur, in aeternum, et in saeculum saeculi. Contra illos hoc dicendum est qui sibi temporales homines deos esse inaniter somniabant. Martem, Mercurium, Saturnum, caeteraque portenta potius dicenda quam numina. Ergo Deum immortalem, sempiternum, sine fine potentissimum Christum Dominum asserunt praedicandum, qui in se credentes jugiter protegit ac defendit. Infertur, et ipse reget nos in saecula. Reget utique nos, quia ipse Rex noster proprie ac veraciter dicitur Christus. In saecula, significat sine fine, quoniam quos ille regendos susceperit (si tamen ab ipso non devient) sub gloriosa perpetuitate custodit.