Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam ecce reges terrae congregati sunt, et convenerunt in unum. Haec sunt latera aquilonis, quae superius dixit; quia licet contra Deum conspirata mente venerint, multi tamen eorum credidisse noscuntur. Reges terrae, hoc loco significantur principes Judaeorum, quos Herodes in unum congregans, ab eis perquisivit ubi Christus Dominos nasceretur. Sed illi convenienter ac consentienter dixerunt secundum. Scripturas sancias, in Bethleem eum esse modis omnibus nasciturum (Matth. II, 5). Congregati sunt ergo, ut dicerent quid legerunt. Convenerunt in anum, quia omnes unam protulere sententiam.