Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.47.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Ipsi videntes tunc admirati sunt, conturbati sunt, et commoti sunt, Ipsi, Judaei scilicet qui Herodi dixerunt in Bethleem Dominum nasciturum. Viderant enim quae prophetata [ed. ,in propheta] legerant; et necesse erat ut admiratio de tanta gloria nasceretur. Sed ista admiratio non levis, non otiosa fuit. Conturbati sunt, quia se noverant peccatores. Commoti, quia de tanta majestate cognoscere meruerunt. Illos enim commotos dicimus, quos et credidisse testamur.