Latin
1.48.1 to 1.48.2
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
In finem filiis Core psalmus. Tituli hujus verba (sicut saepe dictum est) cuncta trabunt ad Dominum Salvatorem. Ipse enim et per finem significatur, et per filios crucis intelligitur, et per psalmum sine dubio denuntiatur; ut merito ipsius vocem venturam esse sentiamus, cujus tot indiciis lampabilis sermo promittitur. Divisio psalmi. Per totum psalmum sunt verba omnipotentis Filii. In prima sectione dicit qualia locuturus, vel quae praestaturus sit fidelibus tempore incarnationis suae. Secunda memorat stultis et insipientibus quanta ventura sint. Tertia dicit quae justos impiosque secutura sunt. Quarta commonet fideles ne timeant divites terrarum, quia omnem potentiam suam cum luce derelinquunt.