Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Audite haec, omnes gentes; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Admonetur universitas ut indiscrete veniat ad audiendum, quia Dens sine ullius acceptione personae bonus est, nec vult paucis prodesse, et alios, qui tamen eum puro corde requirunt, sub dissimulatione negligere. Deinde, quia tale sacramentum incarnationis dominicae non debuit nisi totus mundus audire, universale quippe beneficium generalem nihilominus poscebat auditum. Sequitur, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hic jam studiosius commonentur ut dicta devotissime capiant, et in memoriae suae sinibus reponant. Gentes enim accipiamus paganos; habitatores autem orbis, Christianos et justos, qui norunt orbem terrarum sic esse habitandum, ut in ejus sceleratis non implicentur erroribus. Et considera doctorem bonum, quomodo ad audiendum emnium studia concitavit; ut ipse reddatur reus, qui sibi noluerit esse proficuus. Hoc rhetores ad suum studium transferentes, attentos judices reddunt, quando se dicturos aut nova aut ingentia pollicentur. r