Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Nec pretium redemptionis animae suae; et laborabit in aeternum. Pars ista prima versus hujus ad sententiam respicit superiorem: quia homo liberatus non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae. Pretium est enim alicujus rei compensatio. Homo autem quid dabit in pretium, qui totum quod offerre possit accepit? Sequitur, et laborabit in aeternum: de fidelibus dixit, qui, quamvis pretium redemptionis animae suae dare non possint, laborant tamen in aeternum, dum hoc agunt quod eis ad praemia vitae aeternae proficiat.