Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Frater non redimit! redimet homo: non dabit Deo placationem suam. Postquam de peccatoribus dixit, quorum iniquitas calcaneum circumdat, venit ad genus curationis eximium. Et hoc quoque sub admiratione legendum est: Frater non redimit! id est Dominus Christus, qui dixit in Evangelio: Ite nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10); et in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ipse si non redimat qui fudit sanguinem pretiosum; redempturos est homo, id est Adam, qui humanum genus transgressionis vitio sauciavit? Non dabit, negantis est; quia nulla oblatio, nulla placatio potest compensare, quod nos Divinitas est dignata redimere.