Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quarta pars psalmi ex ore veritatis egreditur, ut nobis saluberrima medicina praestetur. Nam totius mundi haec una querela est: Quare in hoc saeculo floreant homines quos a cultura Domini cognoscimus alienos. Sed peccatoribus ista promissa sunt; ideoque pius doctor veros alloquitur Christianos, ne terrarum divites pertimescant, quoniam bene generaliter pecuniosus pavescitur, cum ei famulari hominum cupiditas aestimatur. Dives enim dictus est a divo, qui quasi Deus nihil creditur indigere. Hominem hic impiam debemus accipere, qui se subjectis formidabilem facit, dum aequitatis jura contemnit. Sequitur, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Junge ne timueris. Quae figura dicitur όπό xoivoO, id est, A communi, quando superiora ad inferiora respondent. Et respice qua gratia cuncta proficiant. Minus enim fuerat divitem fieri, quia hoc frequenter invenis in negotiatoribus et in hominibus abjectis. Addidit, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus; id est, cum honoribus, cum possessionibus, cum tota hominum fuerit laude celebrata, ut nihil sibi nisi solum deesse putet imperium. Et vide quia domus ejus dixit, ut non solum ipse, verum etiam omnes qui ad ipsum pertinent, magna pompa florere videantur. Sed quare isti non debeant timeri, pulchre subsequitur.