Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Quoniam cum morietur, non accipiet [ed. ,perient] haec omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus. Ecce ratio redditur quare timeri non debeat mundi gloriosus. Cur enim timeamus divitem, qui moritur pauper? Scandalum nostrum non est illi perpetuum, nec aliud secum valet portare, nisi undo possit ardere. Quam deformem in ilia patria respicies, quem hic mundissimum pretiosa veste miraris. Et bene dixit descendere mortuos peccatores quasi in abyssos altas, quasi in profundissimam foveam; sed sine gloria saeculari, sine turba satellitum, sine praesumptione gazarum. Domus illa quam mirabaris, remanet tota; sed onera, quae non videbas, transmittit ingentia.