Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Utquid timebo in die mala? iniquitas calcanei mei circumdabit me. Versus iste sub interrogatione et responsione propria legendus est; quia totum sine timore suo fieri dicit, quod venturum esset praenuntiat. Quae figura dicitur peusis et apocrisis, quando interrogatione praemissa, responsio apta subsequitur. Dicit enim, Utquid timebo? Id est, quare formidolosa cogitatione confundar? In die mala, in die scilicet passionis, quae mala Judaeis, bona fidelibus fuit. Ille enim timere debet vitae finem, qui peccatorum recordatione mordetur. Christus autem mortem timere non poterat, qui peccata omnimodis non habebat. Dicit enim: Quare timeam in die mala? Nunquid iniquitas calcanei mei circumdabit me? Quemadmodum solet contingere peccatori, ut extrema ejus scelerato fine claudantur. Alii vero propter excellentiam sanctae incarnationis hoc magis a parte membrorum accipiendum esse dixerunt.