Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Xlviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.48.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Qui confidunt in virtute sua: quique in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Haec pendent de superiore versiculo, quibus jungendum est, tales circumdantur in iniquitate calcanei. Nam praesumunt in virtute sua, qui videntur aliqua possibilitate confidere, ut viribus corporeis valentes, animi robore et linguae disertitudine praeminentes. Sed postquam dixit intrinsecus attributa, nunc venit ad divitias quae extrinsecus veniunt, per quas maxime inflatur humanitas. Raro enim dives sortem sibi cum pauperibus intelligit esse communem. Et necesse est ut tales timeant finem, qui et deserere mundana nolunt, et peccatorum suorum poenas conscientia teste formidant.