Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum vanum est. Cum superius petierit ad aspectum Domini, per ejus justitiam se deduci, ut partem illam beatorum ejus munere possit adipisci, nunc humanas cognoscitur increpare fallacias, ut ostendat obstinationes pertinacium haereticorum non posse ad talia praemia pervenire, quae suis fidelibus Dominus praeparavit. Recte enim dicitur: in ore ipsorum non esse veritatem, quorum cor vanitas possidebat. Lingua enim sequitur mentis arbitrium, imperioque cordis ejus mobilitas naturali ordine famulatur.