Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Deduc me, Domine, injustitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Postquam orationem suam dixit matutinis temporibus audiendam, peccatorum quoque commemorans exitiabilem repulsam, hinc secundam ingreditur sectionem, postulans Dominum ut jam ad aeterna gaudia deducatur, quia hic diversis fatigabatur angustiis. Ait enim: in tua justitia, id est, dum confitentibus parcis, seque poenitendo damnantes, aequissima potentia tuae pietatis absolvis. Nam qui abjicit rebelles, justum est ut velit recipere supplicantes. Propter inimicos meos, id est propter haereticos et paganos. Unus enim pravo dogmate contrarius, alter non credendo semper adversus est. Propter quos in Domini justitia se petit osse dirigendam, quia praedicationibus ejus non credit adversitas. Dirige in conspectu tuo viam meam, id est, vitam meam perduc ad tuae serenitatis aspectum. Non enim nostra facultate ad eum pervenire possumus, qui tortuosis semper semitis ambulamus.