Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Mane exaudies vocem meam. Mane astabo tibi et videbo. Astabo, utrisque partibus constat esse jungendum, ut perfecta possit sententia reperiri. Quapropter mane deprecatur, qui in lucida degere conversatione dignoscitur. Tunc enim mane dicimus quando discussis tenebris, clari luminis adventus infulserit. Ecclesia enim, quae se cognoscit habuisse tenebras peccatorum, et de nocte mundi istius congregatam, tunc se exaudiri merito credit, cum in, lucem coelestis conversationis eruperit. Repetit quoque, mane, quia necessario mentem lucidam beneficio Domini astare suis semper orationibus sentiebat. Et intuere quare mane dictum est, scilicet cum, in ipso exordio bonorum actuum veritatem coeperit mens clarificata cognoscere: ne putares post peccata moram fieri, qua potuisset audiri, sicut Ezechiel propheta dicit: Impius quacunque die te averterit ab impietate sua, omnes impietates ejus non erunt in memoria (Ezech. XVIII, 21, 22). Astare, est enim praesentem semper assistere. Per hoc autem verbum religiosae devotionis continuitas indicatur. Ille siquidem bene dicitur Deo astare qui dignus potest ejus conspectibus apparere; sicut Elias de se dixit: Vivit Dominus, in cujus conspectu asto (III Reg. XVII, 1). Supra dixit, exaudies: hic additur, Et videbo, quoniam in illa resurrectione ipsum conspiciet, cui hic sanctis orationibus supplicavit.