Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum V
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.5.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam non Deus volent iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te malignus; neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Vers. 5. Odisti omnes qui operantur iniquitatem: perdes eos (mss. A., B. ,F. ,omnes) qui loquuntur mendacium. Vers. 6. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. In primo psalmo diximus ennoematicae definitionis hanc esse virtutem, ut negando quod non est, hoc quod intendit declarare videatur; et iterum dicendo quod est, id quod proponit, evidenter possit ostendi. Quod in his tribus versibus utrumque probatur effectum. Dicit enim: Tu es Deus, qui iniquitatem nolle cognosceris. Quid enim aliud potest Deus velle, nisi quod probatur ipse praecipere? Sicut Isaias ait: Ego sum Dominus, qui loquor justitiam et annuntio recta (Isai. XLV, 19). Sequitur: non habitabit juxta te malignus. Hic peccatores a regno Dei significat excludendos, qui nulla conversione mutati sunt. Nam licet eum carnaliter tantum videant, quos reatus involvit, sicut scriptum est: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10); juxta ipsum tamen habitare nequeunt, qui gehennae cruciatione damnandi sunt. Addidit: neque permanebunt. Ostendit cos in judicio Domini generaliter esse venturos; sed ante oculos Domini merito permanere non dicuntur, qui in perpetua tormenta mittendi sunt. Nihil est enim quod Deus nou videat, dum ubique praesens et totus esse noscatur. Sed illi recte coram ipso esse minime dicuntur, qui ab ejus gratia donoque privandi sunt. Hactenus indicatus est Dominus, cum dicitur id quod non est: nunc aliis tribus modis ostenditur affirmando quod est. Dicit enim: Odisti omnes qui operantur iniquitatem; non dixit qui operati sunt, quia illi lanium in judicio damnabuntur, qui usque ad finem vitae sum crimine se nefando commaculant. Sed inter speciales enumerationes criminum, congrue nomen generale positum est, id est, operatores iniquitatum, ut ibi intelligas quidquid a divinis mandatis constat alienum. Adjecit: perdes eos qui loquuntur mendacium. Videntur istae sententiae nonnullam recipere quaestionem, ut iniquitatem operantes odisse tantum Dominum dicat: mendacium vero loquentes perire confirmet; dum si litteram intendas, gravius videatur esse agere iniquitatem quam loqui mendacium. Sed hic significat haereticos, qui loquentes mendacium, sequacium animas perdiderunt. Quid enim potest esse gravius quam ibi errare, ubi et alterum possit exstinguere? Ad postremum dicit: virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir quidem sanguinum est qui humano cruore polluitur, sed et ille qui decipit vivum. Addidit, et dolosum. Multa enim perperam fumi, quae propria voluntate non agimus. Dolosus autem illos significat qui scientes malum, alienum operari nituntur exilium. Dum dicit: abominabitur, significat omnes quos superius dixit a regno Domini reddendos extraneos. Illi enim abominandi sunt qui ejus praemia consequi non merentur. Completae sunt ab utraque parte ennoematicae definitiones, quae sententiae in magnam utilitatem hominum videntur expressae; ut breviter intellegerent peccatores, quos Dominus exsecratur et abjicit.