Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum L
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.50.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper. Sciens propheta sic Dominum pium, ut tamen et justus esse non desinat, aequitatem suis supplicationibus congruenter admiscuit; ut facilius audiatur, quod justitia interveniente deposcitur. Puniendum quidem scit esse peccatum; sed ideo a Domino dicit esse parcendum, quoniam a se confirmat esse damnatum; sicut Salomon dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Intendamus ergo quod dicit: Ego agnosco. Peccata enim illa sunt fortiora, quae agnoscentes admittimus; non autem illa quae per ignorantiam perpetramus. Sive illud dicit: Scire omnes possunt peccata sua; sed soli ilii probantur agnoscere, qui ea videntur propria exsecratione damnare. Perfecta enim poenitentia est futura cavere peccata, et lugere praeterita. Primo enim post ipsum fuit scelus, quando propheta interrogante respondit dignam esse morte qui alienam ovem pauperis concupivit (II Reg. XII, 6), tunc quando peccatum suum non credebat esse deflendum: modo autem eum poenitet, cum prostratus humiliter ingemiscit, contra se stare dicit delicta, quasi quamdam figuratam imaginem. Semper adjecit, hoc est quod jugiter aspicit, et cum oculos claudit. Sed respectus iste continuus peccatorum perseverantiam piae supplicationis ostendit; nam quoties talia corde respicimus, toties commissa deploramus. Dixit enim Domnus in superiori psalmo: Arguam te, et statuam illam contra faciem tuam(Psal. XLIX, 21); quod hic sibi vir sanctissimus ipse faciebat, cum dicit: Et peccatum meum contra me est semper. Juste ergo se petebat absolvi, qui jam hic formam illam visus est sibi fecisse futuri judicii. Haec figura dicitur procatalepsis, id est praeoccupatio. Hic enim quasi jam in venturo judicio constitutus, deliciorum suorum aspectus teterrimos pertimescit.