Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum L
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.50.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Hic iterum enthymematicus syllogismus apparet, quem in vigesimo psalmo jam diximus. Cujus propositio est: Dominus justificatur in sermonibus suis, et vincit cum judicatur. Huic subjungitur in conclusione promissa sententia: Tibi igitur soli peccavi, et malum coram te feci. Hoc in reddendis syllogismis sine culpa heri, more veterum constat esse permissum. Nunc ad exponenda verba redeamus. De populo si quis erraverit, et Deo peccat, et regi. Nam quando rex delinquit, soli Deo reus est, quia hominem non habet qui ejus facta dijudicet. Merito ergo rex Deo tantum se dicit peccasse, quia solus erat qui ejus potuisset admissa discutere. Et quia illum ubique esse noverat, jure coram ipso malum se fecisse deplorabat, arguens dementiam suam, qui non expavit tanto judice praesente peccare. Sermones autem Domini merito justificati dicuntur, quoniam sine dubio semper ejus dicta complentur, sicut ipse dicit: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non prae teribmt (Matth. XXIV, 35). Sequitur, et vincas cum judicaris. Deus tantae justitiae est, ut velit se cum hominibus judicari; ipse enim dicit: Judicate inter me et vineam meam (Isai. V, 3); et alibi dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te? responde mihi (Mich. VI, 3). Unde nunc propheta confitetur talem contra se Dominum habere justitiam, ut absolute superet, cura fuerit judicatum. Sic et Baruch ait: Dicetis Domino Deo nostro: Tibi justitia, nobis autem confusio vultus nostri (Baruch I, 15). Erat quippe in animo ejus quod ex pastore rex fuisset effectus, quod regendos populos acceperat, et sine honoris sui consideratione deliquerat. Necesse ergo erat ut in alieno judicio propheta superaretur, qui jam victus in proprio examine noscebatur. Aliqui hoc aptant et ad Domini passionem, cum judicatas, et mundum damnatus absolvit.