Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque in furore tuo corripias me. Ira et furor judicis contra reum damnationis effectus est; id est, motus animi concitatus ad poenam provocans inferendam. Sed ira longa indignatio est: furor repentina mentis accensio. Haec autem allegorice translativis verbis edicta sunt. Caeterum Dominus nec ira confunditur, nec furore turbatur: sed in una eademque semper gloriae suae tranquillitate consistit. Similiter et Moyses dicit: Sicut laetatus est Dominus aedificans eos, et crescere faciens, sic laetabitur affligens vos atque subvertens (Deut. XXVIII, 63). Petit ergo ut ante judicium, non in judicio corripiatur: quia qui ibi arguitur, sine dubitatione damnatur. Et mente condendum est, quod dies judicii pro timore magnitudinis suae ira et furor vocatur; sicut et in secundo psalmo dictum est: Tunc loquetur ad cos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (Psal. II, 5); de quo et alius propheta dicit: Dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae (Sophon. I, 15).