Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Infirmitatis confessio coelestis Medici misericordiam movet, a quo facile impetrantur remedia, cum ostenduntur vulnera manifesta. Non enim dixit: quoniam mereor, sed, quia justitiam tuam sustinere non valeo. O clementia magna Creatoris! a judice percipimus quid rei dicere debeamus; docemur pietatem petere, ne nos justitia possit absumere. Quis enim jam dubitet cum verba sua audire posse: si tamen talis sit precantis animus, qualem ipse est jubere dignatus?