Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Et anima mea turbata est valde: et tu, Domine, usquequo? Ne corpus intelligeres, quod ossa nominavit, animam suam dixit esse turbatam. Bene autem valde additum est, ne clemens auditor pateretur diutius differendum, si nimis cum non cognosceret fuisse turbatum. Usquequo subaudiendum, differs, qui usque ad finem preces supplicum non soles ullatenus oblivisci? Supplicatio quippe ista magnis commendatur angustiis; ut recepta sanitas pretiosior possit agnosci. Et intuere, quia justitiam Domini semper poenitens iste refugit, et consuetudinem ejus benignitatis exposcit.