Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Vi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.6.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. In deprecatione eadem perseverat. Pio Medico dicitur, aegritudinem tabidam usque ad interiora venisse, ne differret auxilium, cui imminere cognoscebat exitium. Ossa hic per allegoriam, fortitudinem mentis debemus advertere, quai cum deficit, vigor omnis elabitur, sicut et ossibus quassatis corpus minime continetur.