Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Et ipse judicabit orbem terrae in aequitafe, judicabit populos cum justitia. Ipse utique Dominus Christus, qui hic patiendo injustitiam, ibi impiis veraciter dicitur demonstrare justitiam. Orbem terrae, sanctos viros debemus accipere, qui de universali Ecclesia, quasi de coronae circulo congregantur. Isti in aequitate judicandi sunt, quibus propter fidei et humilitatis suae bonum misericordia copiosa praestabitur, qui audituri sunt: Venite, benedicit Patris mei (Matth. XXV, 34), etc. Unde Sedebunt super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus diabolicis non videntur exuti. Isti cum justitia judicandi sunt, qui pro factorum suorum scelere damnabuntur, quibus dicendum est: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41). Sic duobus nominibus aequitatis et justitiae, qualitatem illam judicii mirabili brevitate descripsit.