Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio sedem suam. Decora nimis aptaque diversitas. Quia dixerat impios perire, dicit nunc in aeternum Dominum permanere; quod audire nolunt qui Creatori suo pravis ausibus restiterunt. Sed confugiant ad Dominum misericordem, ne patiantur districtum judicem. Paravit, hoc est Deus homo; ut qui hic in humilitate judicatus est, ibi in majestate sua judicaturus adveniat. Haec sunt quae titulus dixit, occulta filii: quia ineffabile donum est, ut humiliatam hominis naturam atque demersam dextera suae potentiae ad coelestia regna levaverit.