Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Totus hic psalmus a persona prophetae depromitur. Prima professione laetum se dicit Domino psalliturum, quoniam confudit diabolum, cujus culturam adventus sui pia dispensatione destruxit. Secunda commonet fideles ut psallant Domino, qui habitat in Sion, qui vindicat sanguinem pauperum et exaltat eos de portis mortis. Tertia peccatoribus cum Antichristo malorum finem dicit esse venturum. Quarta malorum ipsorum nimietate permotus, conversus ad Dominum, quasi recessisse illum dicit a defensione pauperum, cum malis datur licentia praesumptionis suae. Quinta deprecatur ut tremendi illius judicii tempus adveniat, quatenus haec omnia fine celeri transigantur: ne cujuslibet hominis iniquitas ultra praevaleat. Talis enim malignitas illius temporis erit, ut nemo fidelium optet mundi tempora differri, in quo tanta mala cognoverit actitari.