Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo: narrabo omnia mirabilia tua. In toto corde confitetur Dominum, qui nullis mundanis cogitationibus fluctuat; quod perfectorum esse non dubium est, qui et originalis peccati vitia et suggestiones perversas spirituum malorum, Domino praestante, vicerunt. Sequitur, narrabo omnia mirabilia tua. Quis, rogo, potest omnia mirabilia divina narrare, quai quotidie in coelo et in terra virtus ejus operatur? Sed usus Scripturarum est per synecdochen figuram, quae significat a toto partem, dicere omnia, dum comprehendi nequeam universa. Sed ut de multis unum dicere videamur, quid mirabilius quam pro salute humani generis Deum inconfusibililer humanatum, et qui hic judicatus est, ipsum ad orbem judicandum esse venturum?