Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Convertantur peccatores in infernum: omnes gentes quee obliviscuntur Dominum. Venit ad tertiam sectionem, in qua peccatoribus finem sub alacritate animi pronuntiat esse venturum. Convertantur, dicit; ab hujus mundi delectatione tollantur, ne diutius possint in sua voluptate gaudere. Sequitur, in infernum, ne se crederent alibi esse mittendos. Infernum autem dictum est ab eo quod illic animae jugiter inferantur: sive, ut quidam volunt, a parte inferiore. Sed hic infernum vult intelligi perpetuam mortem, ad quam sine dubio perventuri sunt qui Domini praecepta contemnunt. Oblivisci autem Dominum, est erroribus superstitionum, et coeno voluptatis involvi; nam econtrario illius memores sunt, qui talia non requirunt.