Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Quoniam non in finem oblivio erit paupe· ris: patientia pauperum non peribit in finem. Videns propheta in hoc mundo divitibus despectui esse pauperes, et oblivioni crudelissimae deputari, in finem saeculi, quando Dominus ad judicandum venerit mundum, pauperes non dicit esse contemnendos; sed tunc magis in memoriam Domini illos venire, quando divites hujus saeculi a regni ejus muneribus excluduntur. Et quare illi pauperes a Domino commemorentur exponit. Dicit enim, patientia pauperum, quae fidelissimos coronat; nam si quibuslibet aerumnis desit patientia, anima non potest esse perfecta. Qua propter patientia est inter anxias tribulationes saeculi usque ad finem mortis in timore Domini gratiarum actio jugiter observata; sicut Dominus in Evangelio dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). Cujus rei tanta virtus est, ut etiam ipse Dominus, qui nihil patitur, patiens dicatur.