Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.22
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 19. Exsurge, Domine; non praevaleat homo judicentur gentes in conspectu tuo. Cum de fine saeculi propheta tractaret, adventum Antichristi cordis illuminatione prospexit, et periculi magnitudine perterritus, magna voce proclamavit: Exsurge, Domine; non praevaleat homo. Ipse est enim homo pessimus, quem humana non potest sustinere conditio: in quo tanta erit versutia vel potestas, ut sola Domini virtus, ejus possit superare nequitiam. Gentes etiam petit celerrimo adventu judicari, quae cum ipso saevissimo scelera magna facturae sunt. Nam dum occulta potestate hic omnia Dominus administret, ibi tamen palam judicare petitur, ubi superbi nocere ulterius non sinentur.