Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.28
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 25. Polluuntur viae ejus in omni tempore; auferuntur judicia tua a facie ejus: omnium inimicorum suorum dominabitur. Sicut de justis dicturus est: Beati immaculati in via, qui ambulant in tege Domini (Psal. CXVIII, 1): ita nunc de Antichristo dicitur, omnes semitas habere pollutas, id est cogitationes factaque sordentia. Necesse est enim ut sint contaminata atque polluta, quae ducatu pestiferi diaboli sordidantur. Additur etiam nefarium scelus, ut cum vindictam in se respicit esse dilatam, Deum non putet exercere velle justitiam. Sic enim auferuntur judicia Dei a corde impii, quando videt tardius venire, quod celeriter meruerat sustinere. Et quod illi auget interitum, cum vitiis serviat, omnium inimicorum suorum obtinere dicitur principatum. Qua felicitate subvectus ad scelera pronior erit, cum nullum sibi obviam ire posse cognoverit. Qui tanta inferius proprietate describitur, ut jam non futurus, sed quasi praesens osse videatur. Quae figura dicitur characterismos, quando aliquis aut per formam describitur, aut per actus proprios indicatur.