Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 26. Dixit enim in corde suo: Non movebor de generatione in generationem sine malo. His verbis proprie cogitationem Antichristi designat, vel eorum qui ejus famulantur arbitrio, quoniam scriptum est: Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 24). Qui sibi ipsi malitia faciente dicturus est, nullam gentem intactam relinquam: sed de ista natione me ulciscens, ad aliam gentem iterum transferar vindicandus; ut omnes studio pravo possit affligere, qui ejus visi sunt nisibus obviare. Actus vero suos uno verbo definivit, quando se sine malo nihil dicit esse facturum.