Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.31
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 28. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. Oculi ejus m pauperem respiciunt. Cum dicit, Sedet in insidiis, actus Antichristi latronum consuetudini comparavit, qui occultas vias insident, ut interficiant innocentes. Quae figura dicitur phantasia, quoties in concipiendis futuris visionibus animus perducitur audientis. Tale enim Antichristi regnum dicit futurum, quod ad martyrum coronam, et infidelium ruinam constet esse permissum. Sequitur: Cum divitibus. Hic significat multitudinem malorum. Saepe enim in Scripturis divinis divites in malo accipiuntur, sicut pauperes in bono. Interficere vero innocentem est de religioso facere sacrilegum, ejusque animam perpetua morte damnare. Nam cum dicit, oculos ejus in pauperem respicere, non respicit, ut prospiciat; sed ad hoc intendit, ut perimat.