Latin
M. Aurelii Cassiodori In Psalterium Expositio. Prima Pars, Expositio In Psalmum Ix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 1.9.30
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Cujus os maledictione et amaritudine plenum est: sub lingua ejus labor et dolor. Nequitia ejus duplici perversitate describitur; in ore quippe habebit blasphemam maledictionem, cum se Dei Filium mentietur; amaritudinem, quando resultatoribus suis poenam mortis indicet, et ad supplicia jubebit pervenire, qui eum tanquam numen [mss. A., B. ,F. ,nomen inane] contempserint adorare. Haec habebit in ore quae locuturus est publice. Sub lingua vero, quod ait, designat eum cogitationes habere saevissimas; ut cum ipse sit perditus, perdere cuncta festinet. Quarum rerum definitio labor et dolor est: labor cum diversis cladibus affligit innoxios; dolor cura martyres facit, quoniam sine labore et dolore corporis consummari non potest corona martyrii. Sic universa quae loquitar vel cogitat, pari faece polluta sunt.