Latin
Part 2, Titulus Psalmi Li
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Spirita sancto illuminatus propheta, respexit ante judicium Domini, Antichristi consurgere abominabilem principatum. Et ut fidelium corda roboraret, in prima parte psalmi facta in cum invectione consurgit; ne se nimium in suis iniquitatibus extolleret, cui finis gravissimus immineret. Secunda parte adhuc eum increpans dicit, et quod celeri fine rapiatur, et quod cum sanctis Domini non habeat portionem. Tertia stuporem dicit provenire sanctorum, quando diabolus, qui in hoc saeculo nimia praesumptione grassatus est, in fine miserrimus abjectusque videbitur. Quarta parte propheta confidens de Deo, in futuro saeculo cum sanctis habere se aestimat beatissimam portionem. Aliqui vero hunc psalmum generaliter in peccatores dictum esse putaverunt. Sed cum pro talibus magis praecipiatur orari, qui spera conversionis minime perdiderunt, consequens est ut de Antichristo magis et sequacibus ejus accipiatur, qui jam obstinationis suae crudelitate noscitur esse damnatus: maxime quia, sicut dicitur inferius, in fine saeculi erit destruendus.