Latin
Part 2, Titulus Psalmi Li
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate tola die? Cum Scriptura divina nec in bonis actibus dicat esse gloriandum, sed praecipiat ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31): nunc propheta virum sceleratum de sola se malignitate jactantem, cum indignatione redarguit, cur velit de malis actibus gloriari, unde deberet potius, conscientia teste, confundi? Est autem energiae pars, quoniam absentem personam alloquitur quasi praesentem. Hunc enim per subsequentes versus facta invectione, mirabili proprietate describit; ut per mores suos conspici videatur, qui post longum tempus creditur esse venturus. Potens etiam in iniquitatibiis ille est qui, in malo permissus, valet implere quod nititur. Sed quantum in nequitia validus, tantam est probis moribus exsecrandus. Sed ne hoc ad momentum fieri videretur, additura est, tota die, quod universae vitae significat tempus; ut sine aliqua intermissione malum semper et operetur, et cogitet.