Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, in hymnis David Absolutum et brevissimum psalmum Latinitas et compendium tituli evidenter insinuat. Non enim, ut supra, nominibus obscuris historiaque completus est, ut evidenter appareat titulorum indicia revera salutarium praecones esse psalmorum. In finem significare Dominum Salvatorem nullus ignorat, cum jam hoc frequenti expositione claruerit. In hymnis Graecum vocabulum est; interpretatur enim in laudibus, quia totus psalmus Christi praeconia personabit. David autem ipsum significat Dominum Salvatorem, cujus laudem decantat populus Christianus, qui toto orbe diffusus est.