Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.16
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi Ecce mundi istius, si secundum Domini toleretur imperium, beata contritio. Ecce humilitatem terrenis culminibus Celsiorem, quando non potest deficere, cui venit auxilium de tribulatione; et in ipso periculo beneficium reperit, quod atterere consuevit. Sine te enim Deus, universus mundi reus est principatus. Anxia sibi est quaelibet potestas, et per te gaudet humilitas. Reconditi sunt, Domine, thesauri tui; aliud videtur ad faciem, aliud facis imus habere veritatem. Quis possit enarrare magnificentiam tuam, qui nosti temporales tribulationes in gaudia aeterna convertere? Et illud apud te est pretiosum, quod in hoc mundo sceleratis hominibus videtur abjectum.