Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Exaudi, Deus, deprecationem meam; in tende orationi meae. Fidelis populus, qui tamen membra sunt Domini, sancta charitate succensus, petit ut ejus audiatur oratio. Sed consideremus quid sit hoc, quod exaudiri deprecationem suam petit, et intendi otationi suae: si qua haec poterimus subtilitate dividere. Deprecatio est assidua quidem communisque supplicatio, quam et hominibus a quibus aliquid petimus, frequenter offerimus; hanc a Domino deprecatur audiri. Orationi vero suae, quam tantum sanctae Trinitati jure persolvimus, postulavit intendi, id est prospici atque misereri, quoniam eam purissimam divinis conspectibus offerebat. Cujus talis virtus est, ut cum fideliter depromitur, probabile desiderium obtinere monstretur.