Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. A finibus terrae ad te clamavi; dum anxiaretur cor meum, in petra exaltasti me: deduxisti me. Congregatio sancta justorum, quae est haereditas Domini, depressa malis saeculi, in universis sila gentibus congemiscens, clamat ad Dominum, quae et carnis necessitatibus subjacebat, et ab ejus vitiis toto mentis desiderio desinere festinabat. Clamat enim a finibus terrae, id est ab universo orbe terrarum, in quo est omnipotentis Domini Ecclesia constituta. Sed non a solis finibus hoc clamatur, verum etiam ab interioribus, et umbilico ipso terrarum, sicut in decimo octavo psalmo dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). Clamat ergo iste populus qui superius dictus est: Exaudi, Deus, deprecationem meam: intende orationi meae. Dicit etiam quando iste clamor velut sacrificium Deo fuerit immolatus in anxietate cordis: quando enixius clamatur ad Dominum, cum periclitanti animae remedia necessaria postulantur. Sequitur clamoris exauditio, et praemium singulare justorum, in petra exaltasti me. Petra significat Dominum Salvatorem, sicut dicit Apostolus: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). In hac petra se exaltatum esse pronuntiat, in qua omnis aedificatus est Christianus. Constat enim exaltatum, qui ibi noscitur esse fundatus. Adjectum est, deduxisti me; in illam scilicet futuram requiem quam beatis suis Dominus pollicetur. Nam quod dixit, deduxisti me, usus iste prophetiae est, ut illa quae ventura sunt pro praeteritis dicat; sicut in vigesimo primo psalmo jam dictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 18). Quae figura dicitur prolepsis, id est praeoccupatio futurorum.