Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. Causa redditur quare sit deductus ad praemium: quia spem suam constituerat sibi Dominum, qui confidentes aedificat, et in se praesumentes semper exaltat, sicut dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3, 4, 5), etc. Sequitur omnino magna comparatio: Turris fortitudinis a facie inimici. Per turris fortitudinem ipsum Dominum significat Salvatorem. Turris enim civitatis muros vindicat, et irruentes hostes ex alto vulnerat; sic virtus Domini populum suum defendit, cum aperte inimicum ejus oris sui contradictione prostraverit. Sed turris illa virtutibus est plena, non gladiis; pugnat verbo, non praelio; jubens omnia, non decertans: quam non aries quassat, non aliqua machinamenta debilitant, nec localiter defendit, sed per tutum mundum famulos suos invicta protectione custodit.