Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Permanebit in aeternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret eorum? Ecce illa diei aeternitas evidenter expressa est; sed hoc jam a parte membrorum congruenter accipitur, sicut multis locis constat expositum: quoniam quae sequuntur capiti convenire non possunt. Dicit enim: Permanebit in aeternum in conspectu Dei; quod de populo fideli magis congruenter advertitur; hoc etiam et sequentia declarant. Adjecit, misericordiam ei veritatem quis requiret eorum? Quare enim quaeratur misericordia, ubi nullus est miser? Quare veritas, ubi cuncti Deum videbunt? Nullus siquidem eorum indigus erit bonorum talium, cum in aeternum possideant regna coelorum; sicut ipse Dominus apostolis suis dicit: Nunc quidem tristitiam habetis; rursum autem videbo vos, et laetabitur cor vestrum, et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Joan. XVI, 22). In illa die non rogabitis me quidquam. Sic fit ut nemo sanctorum misericordiam aut veritatem requirat, cum illius contemptationis inaestimabili munere perimatur.