Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Sic psallam nomini tuo, Deus, in saeculnm socculi: ut reddam vota mea de die in diem. Sic significat ita, quemadmodum in subsequentibus declarabit. Psallere enim se dicit populus beatorum sempiterno nomini; verum hoc non brevi tempore, sed in saeculum saeculi, significans devotionem suam immutabili perennitate mansuram. Sequitur, ut reddam vota mea de die in diem. Haec eadem decora diversitate repetuntur. Nam quod significat saeculum saeculi, hoc declarat, de die in diem, id est semper; ut et hic vota nostra reddamus, et ibi laudes Domini perpetua hilaritate cantemus. Vota enim sua se Domino reddere compromittit, ut ei aeternas gratias sufficienter exsolvat; sicut et alius psalmus dicit: Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi ejus, in medio tui, Jerusalem (Psal. CVX, 18, 19). Reddamus ergo vota nostra in isto transitorio die, ut in illa perennitate laudes Domini, eodem praestante, decantare mereamur.