Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.11.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, pro Idulium psalmus David. Inter verba notissima tituli repetit Idithum, de quo proxime in trigesimo octavo psalmo jam diximus. Sub istius quippe nominis significatione semper aliquid declaratur eximium. Est enim ejus interpretatio, transiliens eos, id est amatores hujus saeculi, quos miles Christi contempta mundi voluptate transcendit. Sed quoniam ista transilitio beatum nobis videtur significare propositum, introducitur quidam sanctus, qui et mundi desideria reliquerat, et in Domino spe firmissima permanebat. Talis enim praemittit finem, id est Dominum Christum. Sequitur quoque psalmus, hoc est probabilis vita, quae Domini regulis obsecundat. Conjungitur etiam David, ut vita laudabilis ad Dominum Christum tendere videatur, ubi est salutaris et absoluta perfectio.