Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.10.11
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Audiant Donatistae a finibus terrae Ecclesiam clamare, et ipsi eam localem dicere protinus conquiescam. Contra vocem mundi quis possit audiri? Impudentissimum est adversum trium testimonium loqui, et contra generalem sententiam non erubescunt impudenter armari? Cur novis inventionibus animas fatigant? Accipiant certe quod credant, non quod sua iniquitate pervertant. Orat fidelis populus a finibus terrae quia factus est Dominus spes ejus; posteaque se auditum hymnidica exsultatione gratulatur, quoniam in conspectu Domini jugiter apparebit. Quid jam satisfaciat, si hoc non satiat? Videmus quotidie fieri quod promisit, videmus mundum ad Christianae fidei regulas convenire. Et, proh dolor! falsilas ni itur abscondere quod decrevit veritas indicare. Hujus autem psalmi nec supputatio vacat. Sexagenarius enim numerus pertinet ad continentes et viduas, quod digitorum ipsorum mutua designat infixio [ms. A., F. ,inflexio]. Unde psalmus iste fidelibus Domini sexagenaria praemia pollicetur; non quod ibi aut martyres aut virgines desint, qui fructu centenario gloriantur; sed in congregatione multorum potest specialiter et continentes hujusmodi aliquos indicare.