Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Tradita est in manus gladii gens Judaea, quando eam principes Romanorum Vespasianus et Titus caede incendioque vastaverunt. Vulpis enim inter feras animal est omnino subdolum, quod et fraudibus cibum quaerit, et salutem suam callida illusione custodit. His metito dolosi homines comparantur, qui simulata versutia iniquitates suas efficere moliuntur. Quod bene ad Herodem refertur, de quo Dominus dixit: Ite, et dicite vulpi illi: Non apprehendet prophetam extra Jerusalem (Luc. XIII, 32). Et in Canticis Canticorum ait: Capite nobis vulpes exterminantes vineam (Cant. II, 15). Quod bestiolae genus in malo frequenter ponitur, quoniam nimia (sicut diximus) calliditate est versutum. Judaei enim coelestia credere noluerunt, et partes vulpium facti sunt, id est in subdolorum malitiam transierunt. Sive partes vulpium erunt, illud significat, quando in illa Jerosolymitana vastatione cadavera Judaeorum escae fuerunt vulpium ferarumque reliquarum. Vel, sicut aliis vieam est, Judaei partes vulpium sunt, dum se dolosis et fraudulentis prava voluntate conjungunt.