Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.12.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Rex vero laetabitur, in Domino; laudabuntur omnes qui jurant in eo. Regem dicit Dominum Salvatorem; ipse enim est Rex in aeternum, quod ipsi specialiter convenire indicavit incommutabilis titulus passionis. Nam et ipse interroganti Pilato de se dixit: Ego in hoc natus sum (Joan. XVIII, 37). Dicit etiam, laetabitur in Domino, id est in Patre; sicut ip e testatur: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10). Adjecit, laudabuntur omnes. Cum sancti Dei Christum laudant, ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt praeconia ejus digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerint pervenire. Addidit, qui jurant in eo. Non dixit, qui jurant per eum, ne jusjurandum crederes imperatum, quod alibi vetuisse cognoscitur. Ipse enim dicit: Nolite jurare, neque per coelum, neque per terram (Matth. V, 34), etc. Sed jurant in eo, qui ei mentis obsequium inviolabile compromittunt. Nam et alibi verbum istud significat promissionem fidelem, sicut el in alio psalmo legitur: Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum (Psal. CXXXI, 11). Jurare quippe Divinitas per alium non poterat, quae similem non habebat.